# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.16.1-25

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 9.16.1 to 9.16.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.1

Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus: serv! tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et servum tuum ille fecit: vis ut tibi serviat cum quo factus es, et non vis servire ei a quo factus ea? Ergo cum vis ut serviat tibi servus tuus homo, et tu non vis servire Domino Deo luo, facis Deo quod tu pati non vis. Ergo illud unum præceptum continet duo, illa duo continent decem. illa decem continent omnia. Cantate ergo in psalterio decem chordarum canticum novum. Ut autem cantetis canticum novum, estote homines novi. Diligite justitiam: habet pulchritudinem suam. Ideo non vultis illam vidcre, quia aliud amatis. Nam si aliud non amaretis, cam utique videretis. Quare illam videlis 3, quando illam exigitis? Quare laudas fidem, quando illam exigis de servo tuo? Quam pulchra res fides! Sed tunc pulchra est, quando de servo exigitur; tunc videtur, quando ab allero expetitur: quando de tc exigitur, non videtur. Aurum vides, fidem non vides. Sicul lucet aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. Aperis ad illam oculos cordis, quando vis ut exhibeat illam tibi servus tuus. Si tibi illam exhibuerit, laudas servum, et praedicas eum, et dicis: Praeclarum servum habeo, magnum servum habeo, fidelem servum habeo. Quod laudas in servo, non exhibes nomino: et eo sceleratius, quia vis ut meliorem habeas tu servum, quam te Deus. Jubet Deus servo tuo, ut bonus sit erga te. Quomodo jubet uxori luae, ut etsi tu moechaberis, non moechetur: sic jubet servo tuo, ut etsi tu non servis Domino tuo, serviat tibi. Sed hoc totum vide ut ad admonitionem tuam valeat, non ad perniciem tuam. Etenim servus ille quod tibi servit ir.digno dignc, id est, quod indigno tibi bene servit, et (ideliter servit, et pure te diligit, Deo debet, non tibi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
