Latin
9.5.127 to 9.5.142
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.127-142
Unproofread scanNot analysed yet
Neque in eo imnioratus sum, ubi dicit sermo Dei, Honora patrem tuum et. matrem tuam. Mulli enim honorant parentes, et raro invenimus parentes conquerentes de improbitate CHorum; quamvis non desint: sed tamen quam raro fit, tam brevitcr monendum fuit. Nec in eo ubi dictum est, Non occides, immorari volui: non cnim credo esse hic turbam homicidarum. Illud tero malum late serpens plus occupavit, et in eo vehementius irritatur adversarius ille, qui ideo clamat, ut sit aliquando amicus. Querelæ quotidianæ sunt, quanquam ipsae feminae jam nec audent conqueri de viris suis. Iia invadens omnia consuetudo pro lege observatur, ut jam et mulieribus forte persuasum sit, Iicere hoc viris, non licere mulieribus. Solent enim audire adductas mulieres esse ad forum, quae forte cum servis inventae sunt: adductum virum ad forum, quia inventus est cum ancilla sua, nunquam audicrunt; cum sit par peccatum. In peccato pari innocentiorem facit videri virum, non divina veritas, sed humana perversitas. Et si forte hodie acriorem quisquam passus fuerit uxorem suam, et liberius murmurantem, cui jam videbatur quia licebat viro, et audivit in Ecclesia quia non licet viro: si ergo passus fuerit uxorem suam liberius jam, ut dixi, murmurantem, et dicentem sibi, Non licet quod facis; simul audivimus, christiani sumus, quod a me exigis, reddo mihi: fidem tibi debeo, fidem mihi debes, fidem Christo ambo debemus; et si me fallis, non fallis eom cujus sumus, non fallis eum qui nos emit. Hæc atquc hujusmodi audiens ille, quæ non solet, dum non vult in se fieri sanus, in me fit insanus, irascitur, malcdicit: fortassis etiam dicat, Quomodo faetum est ut huc ille veniret (a), aut uxor mea Iipso die in ecclesiam procederet? Ei hoc credo quotl in cogitatione sua dicat: nam libere erumpere in vocem non audet, ore ante solam uxorem suam.