# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.143-164

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 9.5.143 to 9.5.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.143

Fortassis enim si eruperit, ct hoc dixcrit, potest illa respondere, et dicere: Quare maledicis, cui paulo ante acclamabas? Certe conjuges sumus: cum lingua tua discordas, mecum concoditer quomodo vivere poteris? Nos, fratres, pericula vestra intucmur, non voluntatcs vcstras attendimus: nam et medicus si voluntatem ægri attendat, nunquam illum curat. Quod non est faciendum, non fiat: quod prohibct 'eus, non fiat. Qui Dco credit, ab ipso audit quod dicimus. Certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut vel huc noh veniremus, si ista dicturi eramus; vel quia jam venimus, non ea diceremus. Nudiuslertiano die memini me dixisse Sanctiati vestra,, qnia si citharædi esse'mus. aut hujusmodi aliquid populariter exhibentes pro studiis nugacitatis vestræ, quai jam quæsumus ut relinquatis, tenuissetis nos. ut daremus vobis diem, et quisque pro modulo suo conferret nobis mercedem. Quare ambularemus delectati vannis canticis nulli rei profuturis, ad tempus.dulcibus, in posterum amaris? Talibus etenim turpitudinibus cantionum animi humani illecti enervantur, et decidunt a virtute, defluentes in turpitudinem; et propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. Melius ergo nos amara vobis cantamus ad tempus, quæ postea dulcescant in vobis. Nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quae dicimus: imo non faciatis, si nos dicimus: si autem omnibus ille dicit, qui neminem timet, et pcr quem fit in nominc ipsius et in gloria misericordiae ipsius, ut et nos neminem timeamus; omnes audivimus, omnes faciamus, omnes cum nostro adversario cohcordemus. G. Putate me citharædum esse '; quid vobis possum amplius cancre? Ecce psalterium fero, decem hordas habet: hoc vos paulo ante cantastis, antequam inciperem loqui; chorus meus vos fuistis. CAPUT V.-Nonna vospaulo ante cantastis, Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
