Latin
9.5.212 to 9.5.243
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.212-243
Unproofread scanNot analysed yet
Ad dilectionem, proximi primum est in altera tabula. Nam ideo dux tabule Legis datæ sunt. Deus cnim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta crant decem præcepta Legis (Exod. xxxi, 18) (quod est psalterium decem chordarum); tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. In altera crgotabuL, primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum, Non moechaberis. Tertium, Non occides. Quartum, Non furaberis. Quintum, Non falsum testimonium dices. Sextum, Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum, Non concupisces rem proximi tui. Hæc jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus (Id. XX, 1-17), si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum. CAPUT VII. -8. Attendat cirim Charitas vestra, ut dicam quod Dominus suggerii. Accepit Legem populus Judæorum istam in decalogo: non observavit. Et quicumque obtemperabant, timore obtemperabant poenae, non amore justitiæ: portabant psalterium, pon cantabant. Cantanti enim voluptas est, timenti pnus est. Ideo vetus homo aut non facit, aut timore facit; non amore sanctitatis, non delectatione castitalis 2, temperantiæ, charitatis, sed timore. Vetus enim homo est; et velus homo canticum vetus cantare potest, non novum. Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo. Quomodo autem possil esse novus homo, audi, non me, sed Apostolum dicentem, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum. Et ne quis putaret, cum dixit, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum; aliquid deponendum esse et aliquid accipiendum, cum demutando præciperet homine, subjecit et ait, Quapropter deponentes mendasium, loquimini veritatem (Ephes. IV, 22-25). Hoc est quod ait, Exuite veterem hominem, et induite novum: hoc dixit, Mutate mores. Saeculum diligebatis, Deum diligite: nugatoria iniquitatis, temporales voluptates diligebatis; proximum diligite. Si dilectione tacitis, canticum novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen;