# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.268-280

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 9.5.268 to 9.5.280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.268

id cst, imitator Dei velut imago, sed non qualis imago cst Filius. Nam etiam imagines in hominibus diversæ sunt. Filius hominis babet imaginem patris sui, et hoc est quod patcr ejus, quia Ironic cst sicut pater ejus. In speculo autem imago tua non hoc est quod tu. Aliicr est cumin imago tua in lilio, aliter in speculo: in filio est ingo tua secundum æqualitatem substantiæ; in speculo autem quantum longe est a substantia, ct tamen est quædam image tua, quamvis non talis, qualis in filio tuo secundum substantiam. Sic in creatura, non hoc est imago Dei, quod est in Filio, qui hoc est quod Pater, id cst, Verbum Dei per quod facta sunt omnia. Recipe ergo similitudinem Dei, quam per mala facta amisisti. Sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est, aliter in lilio: uam imago et imago est; sed aliter impressa est in nummo, aliter iii filio, aliter in solido aureo imago imperatoris: sic et tu nummus Dei es, ex hoc melior, quia cum intellectu et cum quadam vita nummus Dei es, ut scias etiam cujus imaginem geras, et ad cujus imaginem factus sis: nam nummus nescit se habere imaginem imperatoris. Ergo ut dicere cœperam, odit te Deus qualis cs, sed amat tc talem qualem tc esse vult: et ideo ille te ut muteris hortatur. Concorda cum illo, et incipe primo bene velle, et odisse tC qualis es: hoc sit tibi initium concordiae cum sermone De!, ut incipias primo tu odisSe te qualis es. Cum coeperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te talem odit Deus, incipis jam ipsum diligere Deum qualis est.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
