# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.72-80

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 9.72 to 9.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.72

sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Qui ergo plenus est pace, et salutat, Pax huic domui; si eat illic filius pacis, requiescet super enm pax illius: si quo minus, forte enim non est illic iilius pacis. nihil perdidit qui salutavit; ad vos, inquit, revertetur. Revertetur ad te, quæ non discessit a te. Hoc enim dicere voluit: Tibi prodest quod annuntiasti, nihil ' ei profuit qui non suscepit: non quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem; redditur tibi pro voluntate tua, reddilur libi pro charitate quam irnpendisti, reddet tibi qui te securum fecit voce angelica, Pax in terra hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11, i 4).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
