# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.2

i. Convivium dominicum duplex: aliud hie, fidelium; aliud in cælis, beatorum. Nuptias filii regis ejusque convivium norint omnes fideles, et apparatus mensæ domini-ere omnium est voluntati propositus. Interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non vetatnr. Scripturæ quippe sanctæ docent nos dominica duo esse convivia; unum quo veniunt boni et maii, alterum quo non accedunt mali. Ergo convivium Domini, unde modo cum Evangelium legeretur audivimus, habet utique bonos et malos. Omnes qui ab hoc convitio excusaverunt, mali sunt: sed non omnes qui intraverunt, boni sunt. Alloquor ergo vos, qui in hoc convivio boni discumbitis, quicumque attenditis quod dictum est, Qui manducat et bibil indigne, judicium tibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Omnes qni tales estis, alloquor vos, ut foris non quæratis bonos, imus toleretis malos. Justi omnes hac in vita et mali sunt et boni. Non dubito atrdire velle Charitatem vestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens disputavi, ut toris noti quærant bonos, intus tolerent malos. Si omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? Si autem omnes boni sunt intus, quos monui ut tolerent malos! Prins ergo adjuvate Domino, de hac quæstione ut possumus, exeamus. Bonum si perfecte liquidoque perpendus, nemo bonus nisi unus Deus. Habes apertissime Dominum dieentem, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (MattA. xix, 17). Quomodo ergo nuptiac ilhe habentbonos et malos, si nemo bonus nisi umus Deus? Primo scire debetis, secundum quemdam modum omnes nos esse malos. Prorsus secundum quemdam modum omnes mali sumus: secundum autem quemdam modom, non omnes boni sumus. Possumus enim nos Apostolis comparare? quibus ipse Dominus ait, Si ergo vos, cum sitis mati, nostis bona data dare filiis vestris. Si consideremus Scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim Apostolos, propter quem Dominus ait quodam loco, Et vos mundi estis, sed non omnes (Joan. xit, 10). Allocutns tamen in commune omnes ait, Si vos cum sitis nati. Audivit hoc Petrus, aodivit Joannes, audivit Andræas, audierunt cæteri omnes undecim Apostoli. Quid audierunt? Vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester qui in cœlis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, i 1)? Audito quod mali essent, desperaverunt: audito quod Deus in caelis.esset pater ipsorum, respiraverunt. Cum sitis, inquit, mali: quid ergo debetur malis, nisi supplicium? Quanto magis, inquit, Pater vester, qui in cœlis eat? quid debetur filiis, nisi præmium? In nomine maiorum, netus poenarum: in nonine filiorum, spes hæredum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
