Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.3
Unproofread scanNot analysed yet
Mali a convivio exclusi, quinam intelligendi. Secundum quid crgo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. Quibus enim dictum est, Cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; continuo subjectum, Quanto magis Pater vester qui in cœlis eat *Pater ergo maio! um, sed non relinquendorum; quia medicus sanandorum. Secundum ergo quemdam modum mali erant. Et tamen illi convivæ patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo numero, de quibus dictum cst, Invitaverunt bonos et malos; ut in numero malorum deputentur, quos audivimus exclusos in illo, qui inventus est non babere vestem nuptialem. Secundum quid, inquam, mali efantqui boni erant: seeundum quid boni erant qui mali erant. Audi Joannem secundum quid mali erant: Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ecce secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. Secundum quid boni eraut? Si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. 1, 8, 9). Si ergo dixerimus, secundum hanc expositionem, quam audistis me de sanctis Scripturis, ut arbitror, protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et malos secundum quemdam modum; si secundum hinc sensum voluerimus accipere quod dictum est, Invitaverunt bonos et malos, id est eosdem ipsos et bonos et malos; si hoc voluerimus accipere, non permittimur, propter ilium qui inventus est non habens vestem noptialem, et non utcumque projectus, ut tantum illo convivio privaretur, sed ut æterno in tenebrarum snpplicio damnaretur.