Latin
90.5.1 to 90.5.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
N on spe venturae ipsi felicitatis temporalis. Prior quidem pars sententiæ hujus, secundum istum intellectum popularem, placelmihi: posterior tamen. fateor, oflendit me. Si eniin propterea manes cum amico in paupertate ejus, ut quando dives fuerit, perfruaris divitiis ejus; adhuc non amicum, sed aliud aliquid amas in amico. Fides et spes duæ amicae bonae sunt, et major his charitas. Manent, inquit Apostolus, tria hæc, fides, spes et charitas; major autem Itorum est charitas: sectamini charitatem (I Cor. XIII, 0, xiv, 1). Interrogo ergo amicum de amico. Dic mihi. obsecro te, fidem possidcs cum isto in paupertate ejus? Plane, inquit: audivi enim hoc in sacra Scriplura, et commendavi cordi meo, et in memoria mea reposui; libens recolo, libentius facio. Audivi enim sanctum verbum, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius. Et ego: Quare hoc facis? an propter illud quod sequitur, Ut et bonis ejus perfruaris? Quid ergo exspectas? Ut quando, inquit, dives fuerit, et bona accesserint, admittat me ad bona sua, quia non fastidivi mala ipsius. Patere ergo adhuc me paululum interrogantem. Quid, si iste, cum quo paupere possides fidem, nunquam erit dives? Quid, si panper futurus esi usque ad mortem? Perit fides, quia decepta est spes? Quia non poteris aurum possidere cum divite, poenitebit te fidem possedisse cum paupere? Si sapit humanum, imo si sapit veruin, hac interrogatione turbabitur, et dicet mihi, Verum dicis. Bona res est, fidem possidere cum proximo: sed si dicas, Spe possidetur fides cum proximo paupere, ut ad ejus divitias perveniamus1, ut in eis cum illo comminionem habeamus; sine dubio cum mortuus fuerit iste pauper, non accedentibus quæ sperabantur divitiis, tutius illius boni poenitebit nos, et quod bene mulsimus, male fundemus. Vides ergo altius esse istam sententiam perscrutandam, non quomodo vulgariter intelligi potest, sed quomodo divina auctoritate condita est, ad aliquid magnum insinuandum, præcipicudum, hnperandum nobis, ubi spes nostra non fallatur, ne pœ■ niteat fidem possedisse.