# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5.29-51

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 90.5.29 to 90.5.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.29

Ad sententiam nostram non poteris sic pervenire. Lazari et divitis historia idipsum ostenditur. Pauperis consortium in æterna felicitate diviti qni ipsum hic spreverit, non sperandum. Ergo attende illum pauperem Lazarum jacentem ante januam divitis. Pauper iste miserabiliter fuit infirmus: nee saltem ipsius tenebat sanitatem corporis, quod est patrimonium pauperis. Ulcerosus etiam fuit, canes lingebant ulcera ejus. Erat autem in illa domo dives, qui induebatur purpura et bysso, et cpulabaiur quotidic splendide, et uolebat fidem possidere cum paupere. Merito Dominus Jesus, fidei amator et dator, plus attendit ipsam fidem in paupere, quam aurum et delicias in divite: plus attendit pauperis possessionem, quam divitis clationem. Nam idco pauperem illum nominavit; illius autem nomen esse tacendum judicavit. Erat, inquit, dives quidam, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam nomine Lazarus. Nonne videtur vobls de libro recitasse, ubi nomen pauperis scriptum invenit, divitis non invenit? Liber enim ille vivorum erat atque justorum, non superborum et iniquorum. Nominabatur dives ille ab bominibus, pauper tacebatur: contra Dominus pauperem nominavit, divitem tncuit. Notuit ergo fidem possidere cum paupere dives ille. Mortui sunt ambo. Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est dives, et sepultus (nam fortasse ille nec sepultus est): et cum apud inferos, ut legimus, in tormentis esset, levavit oculos suos a longe; et vidit pauperem in sinu Abrahæ, quem contempsit ante januam suam. Non cum illo potuit habere commODem requiem, cum quo fidem noluit habere communem. Pater, inquit, Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam; quia crucior in hac flamma. Responsum est: Memento, fili, quia percepisti bona tua in vita tua, Lazarus autem mala: nunc ergo hic requiescit9 tu vero torqueris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
