Latin
90.5.76 to 90.5.105
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5.76-105
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc ergo vita, quam vides, non cst tua, Percepisti bona tua. Hæc ergo quæ de longinquo suspiras desideraus, non sunt tua. Ubi sint verba divitum, et divitibus adulatium, quando vident aliquem deliciis1 temporalibus affluentem, abundantem in terra, terram rapientem et exaggerantem, et trahentein ad se plumbum cum quo demergatur? Grande enim pondus illum divitem ad inferna perduxit, et sarcina gravis usque ad ima depressit. Non enim audierat, Venits ad me, qui laboratis et onerali estis. Jugum meum lene eat, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28, 29). Sarcina Christi pennæ sunt. His pennis ille pauper in sinum Abrahæ volavit. Dives ergo hoc audire noluit. Adulantium enim linguas audivit. His linguis adversus Prophetas obsurduit: linguis male laudantium et dicentium, Soli estis, soli vivitis. Ergo, Percepisti bona tua in vita tua. Hæc cnim bona tua existimasti; alia non credidisti, non sperasti: percepisti illa in vita tua. Illam enim solam vitam tuam putasti, quando post mortem nihil futurum sperasti, nihil triste timuisti. Percepisti ergo bona tua in vita tua, Lazarusautem mala. Non dixit, Sua; sed, mula, quæ homines putant, quæ homines timent, quae homines pro magno devitant. Fer cepit hic Lazarus mala. Bona tua tunc non percepit: nec tamen perdidit2. Sicut autem non additum est, Sua; sic nee hoc additum est, In vita sua. Alia euim crat vita ipsius, quam sperabat in sinu Abrahæ. Nam hic mortuus erat, hic non vivcbat: illa morte mortuus crat, quam dicit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Pauper mala temporalia ferebat. Detis autem bona ejus differebat, non auferebat. Quid ergo, dives, apud inferos desideras, quod cum divitiis fruereris, non sperasti? Nonne tu es ille, qui pauperis contemptor Moysen prophetam irridebas?