# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5

Quænam sit vestis nuptialis. Quid ergo cst? Omnes qui acceditis ad mensam dominicam, quæ hic est, nolo esse cum multis separandis, sed cum paucis conservandis. Unde hoc poteritis? Accipite vestem nuptialem. Expone, inquies, nobis vestem nuptialem. Procul dubio illa vestis est, quam non habent nisi boni, in convivio relinquendi, servandi ad convivium quo nullus malus accedit, per Domini gratiam perducendi: ipsi habent vestem nuptialem. Quæramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit vestis nuptialis. Si Sacramenta dixerimus, videtis quemadmodnm sint malis bonisque communia. Baptismus est? Sine Baptismo quidem nemo ad Deum pervenit: sod non omnis qui habet Baptismum ad Deum pervenit. Non ergo possum intelligere Baptismum esse vestem nupiialcm, id est ipsum sacramentum; quam vestem video iii bonis, video in malis. Forte altare est, vel quod accipitur de altari. Videmus quia multi manducant, ct judicium sibi manducant et bibunt. Quid ergo est? Jejunatur? Jejunant et mali. Ad Ecclesiam concurritur? Concurruut et mali. Postremo miracula fiunt? Nou solum boni faciunt et mali, sed aliquando non faciunt boni. Ecce in vetere populo magi Pha. raonis miracula facicbaut (Exod. vu et VIII), Israelitæ non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron faciebant; cæteri non faciebant, sed videbant, timebant, credebant. Numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam populus Israel, qui miracula facere non valebat, et, ad Deum tamen populus pertinebat? I,. ipsa Ecclesia, Apostolum audi, Numquid omnes prophetæ? numquid omnes dona habe. curationum? numquid omnes linguis loquuntur (I Cor. XII, i9, 50)?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
