Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.7
Unproofread scanNot analysed yet
Proximus, omnis homo. Quis est, inquit, mihi proximus? Omnis homo proximus tuus est. Nonne duos parentes habuimus omnes? Proxima sunt sibi cujusque generis aniinalia, columbus columbo, pardus pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini? Recolite institutioncm creaturæ. Dixit Deus, protulerunt aquæ; natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt. Numquid ele una ave omnes avcs? Numquid de uno vulture omnes vultures? Numquid de uno columbo omnes columbi? Numquid de uno colubro omnes colubri? Numquid de una aurata omnes auratæ? Nurnquid de una ove omnes oves? Utique simul terra genera protulit omnia. Ventum est ad hominem, et non protulit terra hominem. Factus est nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est, inquam, nobis upus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno patre una mater; unus de nullo, sed a Dco factus est, et una de illo (Gen. i et n). Attendite genus nostrum: de uno fonte manavimus; et quia ille unus in amaritudinem versus est, omnes ex oliva oleaster facti sumus. Venit ct gratia. Generavit unus ad pcrcatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes; tamen non solum similes, scd etiam cognatos. Venit unus contra unum: contra unum qui sparsit, unus qui colligit. Sic contra unum qui occidit, unus qui vivificat. Sicut enim in Adam omnes moriunlur, sic in Christo omnes vivificabuntur (i Cor. xv, 22). Sed quomodo de illo omnis qui n'scitur, moritur: sic in Christo omnis qui credit, vivificatur. Scd si habcat vestem nuptialem, si invitetur servandus, non separandus.