# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 93.3.51-90

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 93.3.51 to 93.3.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/93.3.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/93.3.51

XI, i, 3). In corpore virginitatempaucæ habent: in corde omnes habere debent. Si ergo ab illicitis abstinentia bona est, unde virginitas nomen accepit, et opera bona laudabilia sunt, quæ significantur lampadibus; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Si et virgoest, ut lampades fert, et tamen non admittitur; ubi se videt qui nec virginitatem ab illicitis servat, nec opera bona volens habere in tenebris ambulat? CAPUT IV. — 5. Præter continentiam et opera bona, requiritur charitas. Oleum, charitas. De istis ergo, fratres mei, de istis potius disputemus. Qui non vult videre quod malum est, qui non vult audire quod malum est, qui ab illicitis sacriticiorum nidoribus avertit odoratum, ab illicitis sacrificiorum cibis avertit gustatum, fugit complexum alienæ, frangit panem esurienti, hospitem inducit in domum, vestit nudum, concordat litigiosum, visitat ægrotum, sepelit mortuum: ecce virgo, ecce habet lampades. Quid quærimus amplius? Adhuc quæro. Quid adhuc quæris, inquit? Adhuc quæro: intentum me fecit Evangelium sanctum. Etiam ipsas virgincs et ferentes lampades, alias dixit prudentes, alias stultas. Unde intuemur? unde discernimus? De oleo. Aliquid magnum significat oleum, valde magnum. Putas, non charitas est? Quærendo dicimus, non sententiam præcipitamus. Unde mihi videatur oleo charitas significari, dicam vobis. Apostolus dicit, Adhuc supereminentiorem vobis viam demonstro. Supereminentiorem viam quam dcmonstrat? Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum æramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Ipsa est supereminens via, id est, charitas, quæ mrito oleo significatur. Omnibus enim humoribus olcum supereminet. Mitte aquam, et superinfunde oleum, olcum supereminet. Mitte oleum, superinfunde aquam, oleum supcreminet. Si ordinem servaveris, vincit: si ordinem mutaveris, vincit. Charitas nunquam cadit (I Cor. In, 31, et XIII, 1,8). CAPUT V. — 6. Ire obuiam sponso quid. Virginum dormitio. Quid ergo, fratres? Jam disceptemus de quinque virginibus prudentibus et quinquc fatuis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
