# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 96.8.118-147

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 96.8.118 to 96.8.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.8.118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.8.118

i). CAPUT V. — 5. Mundus quomodo malus, et a Deo bono factus. Quomodo ergo malus est mundus, et honus est a quo factus est mundus? quomodo? Quoniam mundus per eum factus est, et mundus cum non cognovit (Joan. I, 10). Mundus per eum factus est, cœlum et terra, et omnia quæ in eis sunt: mundus eum non cognovit, amatores mundi; amatores mundi, ct contemptores Dci: iste mundus eum non cognovit. Sic ergo malus est mundus, quia mali sunt qui Deo præferunt mundum. Et bonus est qui iecit mundum, cœlum et terram et mare, et ipsos qui amant mundum. Solum enim quod amant mundum et non amant Dcum, in illis non ipse fecit. Ipsosautem, quod ad naturam pertinet, ipse fecit: quod ad culpam pertinet, non ipse fecit. Hoc est quod paulo ante dixi, Deleat homo quod fecit, et placebit ei qui cum fecit. CAPUT VI. — 6. Mundus bonus ex malo factus. Nain est et mundus bonus in ipsis hominibus; sed ex malo factus. Totum enim mundum, si homines ponas mundum, excepto quod dicimus mundum coelum et terram, et omnia qune in eis sunt; si homines dicas mundum, totum mundum malum fecit, qui primo peccavit. Omnis massa in radice vitiata est. Bonum hominem fecit Deus: sic habet Scriptura, Fecit Deus hominem rectum, et ipsi homines adinvenerunt cogitationes multas (Eccle. VII, 30). A multis curre ad unum, dispersa collige in unum: conflue, munitus esto, mane apud unum; noli ire in multa. Ibi est bcatitudo. Sed defluximus, in perditionem perreximus: omnes cum peccato nati sumus, et ad id quod nati sumus, male vivendo et nos addidimus, et totus mundos factus est malus. Christus autem venit, et elegit quod frcit, non quod invenit: nam omnes malos invenit, et gratia sua bonos fecit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
