# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 96.8.148-177

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 96.8.148 to 96.8.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.8.148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/96.8.148

Et factus est alter mundus: et mundum persequitur mundus. CAPUT YII. — 7. Mundus persequens mundum. Quis est mundus qui persequitur? De quo nobis dicitur, Nolite diligere mundum, et ea quæ in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non eat charitas Patris in illo. Quia omnia quas in mundo sunt concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, quæ non eat a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem perficit voluntatem Dci, manet in æternum, sicut et Deus manet in æternum (I Jonn. II, 15-17). Ecccambos mundus dixi, ct persequentem, et quem persequitur. Quis cst mundus persequens? Omnia qucc in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio sacculi, quæ non est a Patre, sed ex mundo est: et mundus transit. Ecce iste est mundus persequens. Quis est mundus quem persequitur! Quisquis fecerit voluntatem Dei, manet in æternum, sicut et Deus manet in æternum. Mundus in Scripturis duplex, redemptus et damnatus. Sed ecce, ille qui persequitur, mundus vocatur: probemus, si et ille qui persecutionem patitur, mundus vocatur. An vero surdus es adversus vocem Christi dicentis, vel potius Scripturæ sanctæ attestantis, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19)? Si odit vos mundus, ait, scitote quia me prius odio habuit (Joan. xv, 18). Ecce odit mundus Quem, nisi mundum? Quem mundum? Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Persequitur mundus damnatus: persecutionem patitur mundus reconciliatus. Mundus damnatus, quidquid praeter Ecclesiam: mundus reconciliatus, Ecclesia. Non enim venit Filius hominis, ait, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
