Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 97.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Præparatio ad novissimum diem. Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet: ne forte cum senseritis vel putaveritis longe esse novissimum sæculi diem, dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo sæculi hujus audistis quid dixerit: Quia nesciunt enni, neque Angeli cælorum, neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quæstio est, ne carnaliter sapienles putemus aliquid Patrem scire, quod nesciat Filius. Nam utiqne cum dixit, Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim cst in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus est dies? Nemo ergo quærat novissimum diem, quando futurus sit: sed vigilemus omnes bene vivendo, no novissiinus dies cujuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis quisqne hinc exicrit suo novissimo dic, talis inveniatur in novissimo sæculi die. Nihil te adjuvabit quod hie non feceris. Unumquemque opera sua juvabunt, aut opera sua pressura sunt.