# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 97.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/97.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/97.2

CAPUT II. — 2. Homini mortalitas ad humilitatem prodesse debet. Et quomodo in Psalmo cantavimus Domino, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo ( Psal. LV, 2)? Homo dicitur, qui secuadum hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vinnt, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qni vocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est, secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI,6,7). Etenim quod mortalis cst homo, ad disciplinam illi debet valere, non ad jactantiam. Unde se jactat vcrmis crastino moriturus? Dico Charitati vestrae, fratres: de diabolo debent erubescere mortales superbi. IIIc enim etsi superbus, tamen immortalis est: spiritus est 1, etsi malignus. Illi dies novissimus poenalis scrvatur in Onem: tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit autem homo, Morte morieris ( Cen. II, 17 ). Utatur bene poena sua. Quid esi quo, dixi, Utatur bene poena sua. Non inde cat ad superbiam, unde accepit pœnam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici, Quid superbit terra et cinis (Eccli. x, 9)? Etiamsi superbit diabolus, non est terra et cinis. Ideo dictum est, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Non attenditis quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres: bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia pœna est, necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus? Pœna certa cst, hora incerta: et de ista pœna sola certi sumus in rebus humanis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
