Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 98
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 98.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Miracula Domini in corporibus et in animis. Miracula Domini nostri ct Salvatoris Christi Jesu, omnes quidem audientes et credentes movent: sed alios atque alios aliter et aliter. Quidam enim corporalia ejus miracula stupentes, majora intueri non norunl: quidam vero ea quæ gesta audiunt in corporibus, nunc amplius in animis admirantur. Dicit ipse Dominus, Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. v, 21 ). Non utique alios Filius, alios Pater; sed eosdem Pater et Filius: qnia omnia Pater per Filium. Nemo ergo dubitet qui christianus est, etiam nunc mortuos suscitari. Sed omnis homo babet oculos, quibus videre potest mortuos resurgere ita, ut resurrexit filius hujus viduæ, qui modo ex Evangelio recitatus est: unde au1ern videant homincs resurgere mortuos ill corde, non omnes habent, nisi qui jam resurrexerunt in corde. Amplius est resuscitare semper victurnm, quam suscitare iterum moriturum.