Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 98
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 98.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. -3. Tres mortui a Domino suscitati. Miracula Christi propter significationem facta. Apta similitudo. Tres autem mortuos invenimus a Domino rcsuscitatos visibiliter, millia invisibiliter. Quot autem mortuos visibiliter suscitaverit, quis novit? Non enim omnia quæ fecit scripta sunt: Joannes hoc dicit, Multa alia fecit Jesus, quæ si scripta essent arbitror totum mundum non posse libros capere (Joan. XXI, 25). Multi crgo sunt alii sinc dubio suscitati: sed non frustra tres commemorati. Dominus enim noster *Jesus Christus ea quæ faciebat corporalitcr, etiam spiritualiter volebat intelligi. Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat: sed ut illa qua; faciebat, mira essent videntibus, vera essent intelligentibus. Quemadmodum qni videt litteras in codic optime scripto, et non novit legere, laudat quidem antiquarii manum admirans apicum pulchritudinem; sed quid sibi velint, quid indicent illi apices nescit; ct est oculis laudator, meutc non cognitor: alius autem ct laudat artificium, et capit intellectum; ille utique qni non solum videre quod commune est omnibus postest, sed etiam legere; quod qui non didicit, non potest. Ita qui viderunt Christi miracula, et non intellexerunt quid sibi vellent, ct quid intelligentibus quodam modo innuerent, mirati suut tantum quia facta sunt: alii vero et facta mirati, et intellecta assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus. Qui enim dicit Chr! stum propterea tantum fecisse miracula, ut non essent nisi miracula, potest illum dicere etiam nescire quod non esset tempus pomorum, quando ficus quaesivit in arbore. Non enim crat illius pom! tempus, sicut Evangelista testatur: ct tamen esuriens poma quæsivit in arbore. Christus nesciebat, quod rusticus sciebat? Quod noverat arboris cultor, non noverat arboris creator? Cuin ergo esuriens poma quæsivit in arbore, significavit se aliquid esurire, et aliquid aliud quærere: et arborem illam sine fructu foliis plenam reperit, et maledixit; et aruit. Quid arbor fecerat fructum non afferendo (Matth. XXI, 18, 19, ct Marc. xi, 13)? Quæ culpa arboris infecunditas? Sed sum qui fructum voluntate dare non possunt. Illorum est culpa sterilitas, quorum fecunditas est voluntas. Eram ergo Judxi habentes verba Legis et facta non habentes, pleni foliis et fructus non ferentes. Hoc dixi, ut persuaderem Dominum nostrum Jesum Christum ideo miracula fecisse, ut aliquid illis miraculis siguificarct, ut excepto eo quod mira et magna et divina erant, aliquid inde etiam disceremus.