Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 98
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 98.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. -5. Tria peccatorum genera, tribus illis mortuis figurata. Consuetudo mala. Ista tria genera mortuorum, sunt tria genera peccatorum, quos hodieque suscitat Christus. Illa enim mortua filia Archisynagogi intus erat in domo, nondum erat de secretis parietibus clata in publicum. Ibi intus suscitata est, viva parentibus reddita. Iste autem jam quidem non in domo, sed tamen nondum in sepulcro, parietibus elatus erat, terræ mandatus non erat. Qui suscitavit mortuam nondum elatam, suscitavit mortuum jam elatum, nondum sepultum. Tertium restabat, ut et sepultum suscitaret: et hoc fecit in Lazaro. Sunt ergo qui peccatum intus in corde habent, in facto nondum habent. Nescio quis commotus est aliqua concupiscentia. Dicit enim ipse Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus eat eam in corde suo (Matth. v, 28 ). Nondum accessit corpore, consensit in corde: mortuum intus habet, nondum extulit. Et ut fit, ut novimus, ut quotidie homines in se experiuntur, aliquando audito verbo Dei, tanqnam Domino dicente, Surge; condemnatur consensus ad iniquitatem, respiratur in salutem atque justitiam. Surgit mortuus in domo, reviviscit cor in cogitationis secreto. Facta est ista resurrectio animæ mortuæ intus intra latebras conscientiae, tanquam intra domesticos parietes. Alii post consensum eunt in factum, tanquam efferentes mortuum, ut quod latebat in secreto, appareat in publico. Numquid jam isti, qui in factum processerunt, desperati suni? Nonne et illi juveni dictum est, Tibi dico, surge? Nonne et ille rcdditus est matri suæ? Sic ergo et qui jam fecerit, si forte commonitus et commotus verbo veritatis ad Christi vocem resurgit, vivus redditur. Potuit progredi I, in aeternum perire non potuit. Qui autem faciendo quod malum est, etiam mala consuetudine se implicant, ut ipsa consuetudo mali non eos sinat viderc quia malum cst, fiunt defensores malorum factorum suorum: irascuntur cum reprehenduntur; in tantum ut Sodomitæ quondam diccrent viro justo reprehendenti nequissimam voluntatcm, Habitare venisti, non leges dare (Gen. XIX, 9). Tanta ibi nefandae turpitudinis consuetudo erat, ut jam nequitia esset justitia, et prohibitor potius reprehenderetur quam factor. Tales consuetudine maligna pressi, tanquam sepulti sunt. Sed quid dicam, fratres? Ita sepulti, ut de Lazaro dietum est, Jam putet. Moles illa imposita sepulcro, ipsa est vis dura consuetudinis I, qua premitur anima, nec surgere, nec respirare permittitur.