Latin
Classis Ii. De Tempore, Contra Donatistas
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmi versus male intellectus a Donatistis. Inter alia divina eloquia, qune, cum Psalmus cantarctur, audivimus, placet, adjuvante Domino, istam potissimum discutere et pertractare sententiam, qua dictum eat, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Nonnulli enim crediderunt oleum peccatoris, oleum esse hominis; quia omnis homo mendax (Psal. cxv, 11). Oleum autem Christi, quia nullum habuit cmnino peccatum, etsi per peccatorem ministretur, non cst oleum peccatoris. Cum tres considerandi animo occurrant; a quo datur, cui datur, per quem datur: non timeamus oleum peccatoris, quia non in. tercipit medius minister beneficium largitoris.