# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, In Natali Domini, III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-2

CAPUT PRIMUM. — 1. Christus virginis partu editus. Incarnatione Deus esse non destitit. Gaudeamus, fratres: lætentur et exsultent gentes. Istum diem nobis non sol iste visibilis, sed Creator ipsius invisibilis consecravit; quando eum pro nobis visibilem factum, a quo invisibili et ipsa creata cst, visceribus fecundis et genitalibus integris Virgo Mater effudit. Concipicns virgo, pariens virgo2, virgo gravida, virgo feta, virgo perpetua. Quid miraris hæc, o homo? Deum sic nasci oportuit, quando esse dignatus est homo. Talem fecit illam, qui cst factus ex illa. Antequam enim fieret, erat: et quia omnipotens crat, fieri potui! manens quod erat. Fccit sibi matrem, cum esset apud Patrem: et cum fieret ex matre, mansit in Patre. Quomodo Deus esse desisteret, cum homo esse coepit, qui genitrici suæ prestitit ne desisteret virgo esse, cum peperit? Proindequod Verbum caro factum est, non Yerbuln in carnem pereundo cessit; sed caro ad Verbum, ne ipsa periret, accessit.: ut quemadmodum homo est anima et caro, sic esset Cbristus Deus et homo. Idem Deus qui homo, et qui Deus idem homo: non confusione naturæ, sed unitate personæ. Denique qui Filius Dei generanti est coæternus semper ex Patre, idem filius hominis esse cæpit ex Virgine. Ac sic et Filii divinitati est addita humanitas; et tamen non est personarum facta quaternitas, sed permanet trinitas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
