# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, In Epiphania Domini, VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-3

Epiphania, Christi manifestatio. Ante paucos dies. Natalem Domini celebravimus: Epiphaniam hodie celebramus; quo græco vocabulo significatur manifestatio, et refertur ad illud quod ait Apostolus, Sine dubio magnum eat pietatis sacramentum, quod manifeatatum eat in carne ( I Tim. III 16 ). Ambo itaque dies ad manifestationem pertinent Christi. In illo quippe natas est homo ex homine matre, qui sine imitio Deus erat apud Patrem. Sed carni est manifestatus in carne; quia earo eum videre non poterat, sicut erat ia spiritu. Et illo quidem die, qui Natalis ipsius nuncupatur, viderunt eum pastores Judæcorum: hodierno autcm die qui Epiphania proprie, hoc est manifestatio dicitur, adoraverunt eum Magi Gentium. Illis eum Angeli, istis vcro stella nuntiavit. Coelos Angeli habi- Unt, et sidera exornant: utrisque ergo cædi enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
