Latin
Classis Ii. De Tempore, In traditione Symboli, II
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Symbolum quid. Deus quomodo omnipotens. Symbolum est breviter complexa regula fidei, ut mentem instruat, nee oneret memonam; paucis verbis dicitur, unde multum acquiratur. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Vide quam cito dicitur, et quantum valet. Deus est, et Pater est: Deus potestate, Pater bonitate. Quam felices sumus, qui Dominum nostrum patrem invenimus! Credamus ergo in eum, et omnia nobis de ipsius misericordia promittamus, quia omnipotens est: deo in Dcum Patrem omnipotentem credimus. Nemo dicat: Non mihi potest dimittere peccata. Quomodo non potest omnipotens? Sed dicis: Ego multum peccavi. Et ego dico: Sed ille omnipotens est. Et tu: Ego talia peccata commisi, unde liberari et mundari non possum. Respondeo: Sed ille omnipotens est. Videte quid ei cantetis in Psalmo: Benedic, inquit, anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 2 et 5). Ad hoc nobis est ejus omnipotentia necessaria. Nam universnecreaturæ ad hoc erat necessaria, ulcrearctur. Omnipotens est ad facienda majora et minora: omnipotens est ad 'facienda cœlestia et terrestria: onlnipolens est ad facienda immortalia et mortalia: omnipotens est ad facienda spiritualia et corporalia: omnipotens est ad facienda visibilia et invisibilia: magnus in magnis, nec parvus in minimis. Postremo omnipotens est ad facienda omnia qnæ facere voluerit. Nam ego dico quanta non possit. Non potest mori, non potest peccare. non potest mentiri, non potest falli. Tanta non potest: quæ si posset, non esset omnipotens. Credite ergo in eum, et confitemini. Corde enim creditur ad justiliam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. I, 10). Ideo cum credideritis, oportet ut confiteamini, quando Symbolum reddetis. Accipite modo quod teneatis, et postea reddatis, et nunquam obliviscamini. •