# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 1-6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, In Redditione Symboli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/1-6

Symbolum fidei animo semper versandum. Sacrosancti martyrii Symbolum 1, quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in quibus matris Ecclesiæ fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, pra'ter id quod positum eat, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitctis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Renuntiantes enim diabolo, pompis et angelis ejus mentem atque animam subtrahentes, oblivisci oportet præteritorum, et vetustate prioris vitæ contempta, cum novo homine vitam quoque ipsam sanctis moribus innovare; et, sicut Apostolus dicit, -quæ retro sunt obliti, atque in ea quæ ante sunt extenti, sequi ad palmam supernæ vocationis hei (Philipp. II, 13); et credere quod nondum vides, ut merho possis ad id quod credideris pervenire. Quod enim videt quia, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
