# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 184.3.20-52

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 184.3.20 to 184.3.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/184.3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/184.3.20

quoniam non possunt contemnere divina, non credunt. Nobis autem quanlo illis abjectius, tanto sit gratius in humilitate Dei hominis corpus: et quanto illis est impossibilior, tanto sit divinior in hominis nativitate virginis partus. CAPUT II. — 2. Natalis Christi cunc is lætitiæ causa. Proiude Natalem Domini frequentia et festivitate debita celebremus. Exsultent viri; exsultent fcminæ: Christus vir est natus, ei femina est natus; et uterque sexus est honoratus. Jam ergo ad secundum hominem transeat, qui in primo fuerat ante damnatus. Mortem nobis persuaserat femina: vitam nobis peperit femina. Nata est similitudo carnis peccati (Rom. VIII, 3), qua mundaretur caro peccati. Non itaque caro culpetur, sed ut natura vivat, culpa moriatur: quia sine culpa natus est, in quo is qui in culpa fuerat, renascatur. Exsultate, pueri sancti, qui Christum præcipue sequendum clegisiis, qui conjugia non quæsistis. Non ad vos per conjugium venit, quem sequendum invenistis; ut donaret vobis contemnere per quod venistis. Vos enim venistis per carnales nuptias, sine quibus ille spirituales venit ad nuptias: et vobis dedit spernere nuptias, quos præcipue vocavii ad nuptias. Ergo unde nati estis, non quæsistis; quia eum qui non ita natus est, plus quam cæteri1 di. lexistis. Exsultate, virgines sanctæ: Virgo vobis peperit, cui sine corruptione nubatis; quæ nec concipiendo, nec paricndo potestis perdere quod amatis. Exsultate, justi: Natalis est Justificatoris. Exsultate, debiles et a groii: Natalis est Salvatoris. Exsultate, captivi: Natalis est Redemptoris. Exsultent servi: Natalis cst dominantis. Exsultent liberi: Natalis est liberantis. Exsultent omnes Christiani: Natalis est Christi. Nativitas Christi dupiex. Admiranda in Deo infante. Hic de matre natus istum dicrn sæculis commendavit, qui de Patre natus sæcula cuncta creavit. Nec illa nativitas ullam habere potuit matrem, nee ista quæsivit hominem patrem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
