Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 187
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 187.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Mira in Christo infante dissidentium attributorum convenientia. Laudem Domini loquctur os meum: ejus Domini, per quem facta sunt omnia, et qui factus est inter omnia: qui est Patris revclator, matris creator: Filius Dei de Patre sine matre, filius hominis de matre sine patre: magnus dies Angelorum, parvus in die hominum: Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore: cOnditor solis, conditus sub sole: cuncta sæcula ordinans de sinu Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris: ibi manens, hinc procedens: effector cœli et terræ, sub cœlo exortus in terra: ineffabiliter sapiens, sapienter infans: mundum implens, in præsepio jacens: sidcra regens, ubcra lambens: ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi; ut nec isa brevitate magnitudo illa minnerelur, nec illa Magnitudine ista breVitas premeretur. Neque enim quando membra humana suscepit, opera divina deseruit: nec attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit (Sap. VIII, 1); quando infirmitate carnis indutus, virginali utero receptus est, non incluus; ut nec Angelis subtraheretur sapientiæ cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dommus.