Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 187
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 187.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —5. Verbum incarnatione non mutatum. Nemo ergo credat Dei Filium conversum et commutatum esse in hominis lilium: sed potius credamus ct non consumpta divina et perfecte assumpta humana substantia, manentem Dei Filiuni, factum hominis filium. Neque cnim quia dictum est, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14); sic Verbum caro factum est, ut esse desineret Deus: quando in ipsa carne quod Verbum caro factum est, Emmanuel natum est, nobiscum Deut (Matth. I, 23). Sicut verbum quod corde gestamus, fit vox cum id ore proferimus, -non tamen illud in hanc commutatur, sed illo integro ista in qua procedat assumitur, ut et iutus maneat quod intelligatur, et furis sonet quod audiatur: hoc idem tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio; atque ita verbum cum fit vox, non mutatur in vocem; sed manens in mentis luce, et assumpta carnis voce procedit ad audientem, et non deseritcogitantem. NoM cum ipsa vox in silentio cogitatur, quæ vel græcæ est, vel latinæ, vel linguæ alterius cujuslibet: sed cum ante omnem linguarum diversitatem res ipsa quæ dicenda est, adhuc in cubili cordis quodam modo nuda est intelligenti, quæ ut inde procedat loquentis voce vestitur. Verumtamen utrumque hoc, et quod cogitatur inlelligendo, et quod sonat loquendo, mutabile atque dissimile est: neque illud manebit, cdm oblitus fueris; neque hoc, cum silueris: Verbum autem Domini manet in æternum. et incommutabiliter manet.