Latin
188.4.47 to 188.4.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 188.4.47-61
Unproofread scanNot analysed yet
Maria Christum sine virginitatis damno peperit. Celebremus ergo cum gaudio dicm quo peperit Maria Salvalorem, conjugata conjugii creatorem, virgo virginum principem; ct dala marito, et mater non de marito 5; virgo ante conjugium, virgo in conjugio; virgo prægnans, virgo lactans. Sanctæ quippe Matri omnipotens Filius nullo modo virginitatem natus abstulit, quam nasciturus elegit. Dona est enim fccunditas in conjugio: sed melior integritas io sanctimonio 6. Homo igitur Christus qui utrumque præstare posset ut Deus (idem namque homo idem Deus), nunquam sic daret Matri bonum quod conjuges diligunt, ut auferret melius propter quod virgines matres esse contemnunt. Virgo ila'luc sancta Ecclesia celebrat hodie Virginis partum. Huic enim dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Unde virginem castam in tot populis utriusque sexus, in lot non solum pueris et virginibus, verum etiam conjugatis patribus, matribusque? unde, inquam, virgiuem castam, nisi in fidii, spei, et cbaritatis integritate? Virginitatem proinde Christus Ecclesiæ facturus in corde, prius Mariæ serravit in corpore. Humano quippe conjugio sponso femina Iraditur, ut virgo jam non ait: Ecclesia vero virgo esse non posset, nisi sponsum eui traderetur, filium virginis invenisset.