Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 189
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 189.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Regenerationis beneficium ex humana Christi generatione. Mortales eramus, peccatis opprimebamur, pœnas nostras portabamus. Omnis homo qnando nascitur, a miseria inchoat. Noli quærere prophetantem: interroga nascentem, vide flentem. Cum hæc esset in terra Dci indignatio, qualis subito facia est dignatio? Veritas de terra orta est. Creavit omnia, creatus est inter omnia. Fecit diem, venit in diem. Dominus Christus in æternum sine initio apud Patrem, habct et Natalem. In principio Verbum, qui nisi haberet humanam generationem, nos ad divinam non perveniremus regenerationem, halus est, ut renasceremur. Christus natus est, nemo dubitet renasci: gencratus est, non rcgencrandus. Cui enim necessaria erat regeneratio, nisi cujus damnata est generatio? Fiat itaque in cordibus nostris misericordia ejus. Portavit eum mater in utero: portemus et nos in corde. Gravidata est virgo incarnatione Christi: gravidentur pectora. nostra fide Christi. Pcperit virgo Salvatorem: pariat anima nostra salutcm, pariamus et laudcm. Non simus steriles: animæ nostræ Deo sint fecundæ.