# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 190.4.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 190.4.1 to 190.4.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/190.4.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Diem quo nasceretur Christus mysterii causa elegit. Dominus noster Jesus qui crat apud Patrem antequam natus csset ex matre, non solum virginem de qua nasceretur, sed et diem quo nasceretur, elegit. Errantes homines plerumque eligunt dies, alius novellandi, alius ædificandi, alius proficiscendi, et aliquando etiam alius uxorem du-' cendi. Quod cum facit, ideo facit, ut inde aliquid natum feliciter nutriatur. Nemo tamen potes, cligere diem, quo ipse nascatur. Sed ille potuit utrumque cligere, qui utrumque potuit et creare. Nec ita elegit diem, sicut eligunt qui lata hominum inaniter de siderum dispositione suspendunt. Non enim per diem felix factus est qui est natus; sed felicem fecit diem, quo nasci est ipse dignatus. Nam et dies nativitatis ejus, habet mysterium lucis ejus. Sic enim dicit Apostolus: Nox præcessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus opera tenebrarum, et induamus noa arma lucia, sicut in die honeste ambulemus I (Rom. XIII, 12, 13). Agnoscamus diem, et simus dies. Nox enim eramus, cum inlideliter vivebamus. Et quoniam ipsa infidelitas quæ totum mundum vice noctis obtexerat, minuenda fuerat fide crescente; ideo die Natalis Domini nostri Jesu Christi, et nox incipit perpeti detrimenta, et dies sumere augmenta. Habeamus ergo, fratres, solemnem istum diem; non sicut infideles propter hunc solem, sed propter eum qui fecit hunc solem. Quod enim Verbum erat, caro factum est (Joan. 1, 14), ut propter nos posset esse sub sole. tlarne quippe sub sole: majestate autem super universum mundum; in quo condidit solent. Nunc vero ct carne super istum solem, quem pro Deo colunt, qui mente cæci verum justitiæ non vident solem. CAPUT II. — 2. Nativitates Christi duæ. Cur nasri ex femina voluit. Diem ergo istum, Christiani, non divinæ nativitatis celebremus, sed humanæ, scilicet qua contemperatus est nobis;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
