# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 191.2.1-19

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 191.2.1 to 191.2.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/191.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/191.2.1

CAPUT PRIMUM. — i. Verbum ut indigna pro indignis ferret incarnatum est. Verbum Patris per quod facta sunt tempora, caro factum, Natalem suum nobis Cecil in tempore: et in ortu humano babere voluit unum diem, Mine cujus nutu divino nullus volvitur dies. Ipse apud Patrem præcedit cuncta spatia sæculorum: ipse de matre in hac die cursibus se ingessit annorum. Homo factus, hominis factor: ut sugeret ubera, regens sidcra; ut esuriret panis, ut sitiret fons, dormiret lux, ab itinere via fatigaretur, falsis testibus veritas accusaretur, judex vivorum ct mortuorum a judice mortali judicaretur, ab injustis justitia damnaretur, flagellis disciplina exdereiur, spinis botrus coronaretur, in ligno fundamentum suspenderetur, virtus iufirmarelur, salus vulneraretur, vita moreretur. Ad hæc atque hujusmodi sustinenda pro nobis indigna 1, ut liberaret indignos; quando nec ille aliquid mali, qui propter nos tanta pertulit mala, nec nos boni aliquid merebamur, qui per eum tanta accepimus bona: propter hæc ergo, qui erat ante omnia sæcula sine initio dierum Dei Filius, esse in novissimis diebus dignatus est bominis lilius; et qui de Patre natus, non a Patre factus erat, factus est in matre quam fecerat; ut ex illa ortus hic aliquando esset, quæ nisi per illum nunquam et nusquam esse potuisset. Virginitate matris illœsa natus Christus. Sic adimpletum est quod prædixerat Psalmus, Veritas de terra orta eat (Psal. LXXXIV, 12). Maria virgo ante conceptum, virgo post partum. Absit enim ut in ea terra, hoc est in ea carne unde orta est veritas, periret integritas. Nempe post resurrectionem suam, cum spiritus putaretur esse, non corpus: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 38). Et tamen illius juvenilis corporis soliditas, non patentibus foribus se ad discipulos intromisit (Joan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
