# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 191.2.20-47

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 191.2.20 to 191.2.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/191.2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/191.2.20

XX, 19). Cur ergo qui potuit per clausaostia magnus intrare, non potuit etiam per incorrupta membra parvus exire (a)? Sed neque hoc, nequc illud volunt credere increduli. Ideo potius fides utrumque credit; quia infidelitas utrumque non credit. Ipsa est quippe infidelitas, cui nulla in Christo videtur esse divinitas. Porro si fides Deum natum credit in carne, Deo non dubitat utrumque possibile; ut et corpus majoris ætatis non reserato aditu domus, intus positis præsentaret, et sponsus infans de thalamo suo, hoc est utero virginali, illæsa matris virginitate procederet (Psal. XVIII, 6). CAPUT II. — 3. Ecclesia mente et virgo et mater. Illic naroque unigenitus Dei Filius humanam sibi dignatus est conjungere naturam, ut sibi capiti immaculato immaculatam consociaret I Ecclesiam: quam Paulus apostolus virginem vocat, non solas in ea considerans etiam corpOre virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes. Desponsavi enim vos, inquit, uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Ecclesia ergo imitans Domini sui matrem, quoniam corpore non potuit, mente tamen et mater est et virgo. Nullo itaque modo virginitatem matri suæ nascendo Christus ademit, qui Ecclesiam suam de fornicatione dæmonum redimendo virginem fecit. Ex cujus incorrupta virginitate procreatæ virgines sanctæ, quæ terrenas nuptias contemnentes, esse etiam carne virgines elegistiS, gaudentes celebrate solemniter hodierno die Virginis partum. Ille quippe est natus ex femina, qui non est a masculo satus in femina. Qui vobis attulit quod amaretis, matri non abstulit quod amatis. Qui sanat in vobis quod traxistis ex Eva, absit ut vitiaret quod dilexistis in Maria. CAPUT III. — 4. Virginitas Mariæ imitanda. Illa igitur cujus vestigia sectamini, et ut conciperet, cum viro non mansit; et cum pareret, virgo permansit. Imitamini eam quantum potestis; non fecunditate, quia hoc non potestis, salva Virginitate.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
