Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 192
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 192.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Incarnatio Filii Dei propter homines, quam admiranda. Hodie Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12), Christus de carne natus est. GaudeLc solemniter, et sempiternum diem hodierno quoque admoniti cogitate, æterna dona spe firmissima concupiscite; filii Dei esse accepta poteftatc præsumite. Propter vos temporalis effectus est temporum effector, propter vos in carne apparuit mundi Conditor, propter vos creatus est Creator. Quid adhuc mortales mortaiihus rebus oblectamini, et fugitivam vitam, si fieri posset, tenere conamini? Spes longe clarior effulsit in terris, ut terrenis vita promitteretur in coelis. Hoc ut crederetur, rea incredibilior prærogota est. Deos facturus qui homines erant, liomo factus est qui Deus erat: nec amittens quod erat, fieri voluit ipse quod fecerat. Ipse fecit quod esset, quia hominem Deo addidit, non Deum in homine perdidit I. Miramur virginis partum, et novum ipsum nascendi modum incredulis persuadere conamur, quod in utero non seminato germen prolis exortum cst, et a complexu carnis viscera immunia filium hominis protulerunt, cujus patrem hominem HOn tulerunt: quod virginitatis integritas et in conerptu clausa, et in partu incorrupta permansit. Mira est ista potentia, sed plus est rniranda misericordia, qnod ille qui sic nasci potuit, nasci voluit 2. Erat enim jam unicus Patri, qui unicus natus est matri: et ipse est factus in matre, qui sibi fecerat matrem 3: sempiternus cum Palrc, hodiernus ex matre: posmatrem de matre iactus, ante omnia de Patre non factus: sine quo Pater nunquam fuit, sine quo mater nunquam fuisset.