# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 196.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/196.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/196.4

CAPUT I V. — 4. Calendarum Januariarum solemnitas superstitiosa. Satis hæc sint Charitati vestræ. Quia multus hic video propter solemnitatem, oportet ut dicam. Calendæ Januariæ venturæ sunt. Christiani estis omnes; Deo propitio, christiana est civitas1. Duo genera hominum hic sunt 1,Christani et Judæi. Non fiant illa quæ odit Deus: per lusum iniquitas, per jocum improbitas. Non sibi faciant homines judices, ne veniant in manus veri Judicis. Audite, Christiani estis, membra Christi estis. Cogitate quid estis, cogitate quanti empti estis. Postremo si vultis scirO quid facitis: ego eis dico, qui faciunt. Nolite ad injuriam vestram rcferrc, quibus ista displicent: eis dico qui faciunt, et quibus placent. Vultis nosse quid facitis, et qualem tristitiam nobis ingeritis? Faciunt illud Judæi '? Vel sic erubescite, ne Ilat. Natali Joannis, id est ante sex menses(tot enim menæs inter se habent præco et Judex), de solemnitate superstitiosa pagana•, Christiani ad mare veniebant et ibi se baptizabant. Absens eram: sed, sicut comperi, per disciplinam Christianornm presbyteri permoti, quibusdam dignam et ecclesiasticam disciplinam dederunt. Mumrmuraverunt inde homines, et dixerunt quidam: Quantum erat ut indicaretur nobis? Si ante præmoneremur, non faceremns. Ipsi præmonuissent presbyteri, non fecissemus. Ecce episcopus præmonet: moneo, prædico, denuntio. Audiatur episcopos jubens, audiatur episcopus monens, audiatur episcopus rogans, audiatur episcopus adjurans. Adjuro per ipsum qui hodie natus est: adjuro, obstringo, nemo faciat. Ego me absolvo. Melius est ut monens audiar, quam tristis sentiar.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
