# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 197.1.1-27

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 197.1.1 to 197.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/197.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/197.1.1

Revelatur enim ira Dei de celo super omnem impietatem. Quorum, nisi et Judæorum et Centium? Sed ne diceretur, Quare super impietatem Gentium? Nunquam enim Gentes Legem acceperunt et prævaricatores facti sunt? Recte revelatur ira Dei super Judæos, quibus data est Lex, et carn observare noluerunt: Gentibus autem non cst dala. Intuemini, fratres, et intelligite quomodo omnes reos ostendit, et omnes salutis indigere ac misericordiæ Dei. Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Videte quemadmodum non dixerit, Non habent veritatem: sed, Veritatem, inquit, in iniquitate detinent. Et quasi quæreres dicens, Quomodo possunt habere re. ritatem, qui Legem non acceperunt? sequitur, Quia quod notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Et quomodo potuit manifestum esse in illis quod notum est Dei, qui Legem non acceperunt? Sequitur, et dicit: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quas facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque illorum paucitate Hipponensis civitas haud falso christiana dicebaiur., ejus virtus et divinitas. Utique subaudimus, intellecta conspicitur. Cur enim attendat opera, et non quærat artificem? Attendis terram fructificantem, attendis marc plenum animalibus suis, attendis ærem plenum volatilibus, attendis coelum fulgere stellis, et cætera. et non dureris tanti opcris artificcm? Sed dicis mihi: Ista video. illum non video. Ad ista videnda corporis oculos dedit, ad se videndum mentem dedit. Neque enim et animam hominis vides. Sicut ergo ex motibus ct administratione corporis animam, quom non vides, intelligis: sic ex administratione totius mundi, et ea regimine ipsarum animarum intellige Creatorem. Sed parum est intelligere. Nam illi intellexerunt; et vide quid ait Apostolus: Quia cognoscentes Deum, non sicut Dent magnificaver unt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum eat insipiens cor eorum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
