Latin
197.1.52 to 197.1.64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 197.1.52-64
Unproofread scanNot analysed yet
i Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium. »Quid est, <commutaverunt veritatem Dei in mendacium? In similitudinem >scilicet <imaginis corruptibilis hominis, et voI lucrum, et quadrupedum, et serpentium.» Et ne quisquam eorum diceret, Non simulacrum colo, sed quod significant simulacra; subjecit statim. Et coluerunt, et servierunt crealurm potius quam Creatori (Rom. 1, 18-25). Intelligite prudenter. Aut simulacrum enim colunt, aut creaturam. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium. Nam mare veritas est, Neptunus autem, mendacium factum ab homine, conversa veritate Dei in mendacium: quia Deus fecit mare; homo autem, simulacrum Neptuni. Sic, Deus fecit solem: homo autem simulacrum solis faciendo, convertit veritatem Dci in mendacium. Sed ne dicant, Nou colo simulacrum, sed solem colo, ideo dixit, Coluerunt creaturam potius quam Creatorem (a).