# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 197.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/197.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/197.5

Quia ipse Christus loquitur in sanctis suis, dicente Apostolo, An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus ( II Cor. XIII, 3)? Et licet dicat, Neque qui plantat eat aliquid, neque qui rigat; sed qni incrementum dat Deus; non quia se ipsum, sed quia illum in se diligi volebat: perhibet tamen testimonium quibusdam, dicens, Quia sicut augeium Dei excepistis met sicut Christum Jesum ( Galat. IV, 14). In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare ( Matth. xxv, 35 j. Non enim ait, Dedistis illis: sed, Dedistis mihi. Tanta est charitas capitis erga corpus suum (a)!

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
