# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 197.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/197.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/197.6

Quid est Juno? Juno, inquiunt, est ær. Jam dudum invitabat ut mare coleremus in simulacro telluris: nunc invitat ut ærem colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. IIoc ergo apostolus Paulus in Epistola sua proponens: Cavete, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallada,,,, secundum elementa mundi hujus ( Coloss. II, 8 ). Ipsos enim tangebat, qui quasi prudentibus idola exponunt. Ideo cnm diceret philosophiam; in eodem loco ait, secundum elementa hujus mundi: non quasi qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores intferpretatores signorum cavendos esse admoncus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
