# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 198.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/198.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/198.1

Solemnitus Calendarum Januariarum. Admonemus Charitatem vestram, fratres, quoniam vos quasi solemniter hodie convenisse conspicimus, et ad hunc diem solito frequentius congregatos; ut memineritis quod modo cantastis, ne sit lingua perstrepens corde muto; sed quod sonuistis voce ad aures invicem vestras, clametis affectu ad aures Dci. Hoc enim cantabatis: Salva nost Domine Deus noster, congrega noa de Gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo ( Psal. CV 47). Et modo si solemnitas Gentium, quæ fit hodierno die in lætitia sæculi atque carnali, in strepitu vanissimarum ct turpissimarum cantionum, in conviviis et saltationibus turpibus, in celebratione ipsius falsæ festivitatis, si ca quæ agunt Gentes non vos delectent, cougregabimini ex Gentibus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
