Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 198
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 198.2
Unproofread scanNot analysed yet
Separatio nostra a Gentibus Christiana fude, spe, et charitate. Vos certe cantavistis, et adhuc,divini cantici sonus recens est in auribus vestris, Salva nos, Domine Deus noater, et congrega noa de Gentibus. Quis potest congregari de Gentibus, nisi cum fit salvus? Qui ergo miscentur Gentibus, salvi non sunt; sahantur autem qui congregantur de Gentibus, salute fidei, salute spei, salute sincerissimæ cbaritatis, salute spirituali, salute promissorum Dei. Qui ergo credit, sperat, ct amat, non continuo salvus dicendus est. Interest enim quid credat, quid speret, et quid amct. Nemo quippe vivit in quacumque vita, sine tribus istis animæ affectionibus, credendi, sperandi, amandi. Si non credis quod credunt Gentes, non speras quod sperant Gentes. . non amas quod amant Gentes; con-' gregaris de Gentibus, segregaris, hoc est separaris de Gentibus. Nec te terreat commixtio corporalis in tanta separatione mentis. Quid enim tam separatum, quam ut credant illi dæmones deos, credas tu qui unus et verus est Deus? sperent illi inania sæculi, speres tu æternam Titam cum Christo? ament illi mundum, ames tu artificem mundi? Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat, vita probet, factis ostendat. Acturus es celebrationem strenarum, sicut paganus, lusurus alea, et inebriaturus te: quomodo aliud credis, aliud speras, aliud amas? Quomodo libera fronte cantas, Salva no. ,Domine Deus noster, et congrega noa de Centibus? Segregaris enim de Gentibus, mixtus corpore Gentibus, dissimili vita. Et quanta sit ista segregatio, videte, si modo facitis, si modo probatis. Jam enim Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, qui propter nos homo factus est, dedit pro nobis pretium. Itaque suum dedit ille pretium: ad hoc dedit, ut redimat, ut congreget de Gentibus. Si autem misceris Gentibus, non vis sequi eum qui te redemit: misceris aulcm Gentibus vita, facTis, corde, talia credendo, talia sperando, talia diligendo: ingratus es Redempiori tuo, nec agnoscis pretium tuum, sanguinem Agui immaculati. Ut ergo sequaris Redemptorem tuum, qui te redemit sanguinc suo, noli te miscere Gentibus similitudine morum atque factorum. Dant illi strenas, date vos eleemosynas. Avocantur illi cantionibus luxuriarum, avocate vos sermonibus Scripturarum: currunt illi ad theatrum, vos ad ecclesiam: inebriantur illi, vos jejunate. Si hodie non potestis jejunare, saltem cum sobrietate prandete. Hoc si fccerilis, bene cantastis, Salva nost Domine Deus noster, et congrega noa de Gentibus.