# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 198.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/198.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/198.3

Piis operibus secernuntur Christiani a Paganis. Dü falsi malis moribus cultorum suorum delectantur. Itaque mulli luctabuntur hodie in corde suo cum verbo quod audierunt. Diximus cnim, Nolite strenas dare, date pauperibus. Parum est ut tantum detis, amplius etiam date. Non vultis amplius? vel tantum date. Sed dicis mihi: Quando strenas do, mihi accipio et flo. Quid ergo, quando das pauperi, nihil accipis? Certe non hoc credas, quod Gentes credunt; certe non hoc speres, quod Gentes sperant. Ecce si dicis te nihil recipere cum pauperi dederis, factus es pars Gentilium: sine causa cantasti, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus, Noli oblivisci illius præscriptionis, ubi dicitur: Qui dat pauperibus, nunquam egebit (Prov. XXVIII, 26). Oblitus es jam quid dicturus Dominus eis, qui pauperibus dederunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? et quid dicetur eis qui non dederint, Mittite eos in ignem celernum (Matth. XXV, 34, 41)? Modo qui libenter audierunt quid dixit, cum bis certe stant qui non libenter audierunt. Ego nunc Christianis veris loquor. Si aliud creditis, aliud speratis, aliud amatis; aliter vivite, et distantem fidem, spem, et charitatem vesiram distantibus moribus approbate. Audite Apostolupi commonentem: « Nolite, » inquit, « jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? ant quæ societas luminis ad tenebras? Quæ pars fideli cum infidcli? qni autem consensus templi Domini cum idolis » ( It Cor. VI, 14-16)? Et alibi dicit: « Quæ enim immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, > inquit. « socios fieri dæmoniorum » (I Cor. X, 20). Ergo Deos ipsorum delectant mores eorum. Ille autem qui dixit, Nolo vos fieri socios dæmoniorum, voluit ut ab illis qui dæmonibus servirent, vita et moribus separarentur. Etenim illa dæmonia dclectantur canLicis vanitatis, delectantur nugatorio spectaculo, et turpitudinibus variis theatrorum, insania circi, crudelitate amphitheatri, certarminibus animosis eorum qui pro pestilentibus hominibus lites et contentiones usque ad inimicitias suscipiunt, pro mimo, pro histrione pro pantomimo, pro auriga, pro venatore. Ista facientes, quasi thura ponunt dxmoniis de cordibus suis. Spiritus enim seductores gaudent seductis; et eorum quos scduxerint atque deceperint, malis moribus et vita turpi infamique pascuntur. Vos autem, » sicut dicit Apostolus, « non ita didicistis Christum: si tamen eum audistis, et in ipso edocti estis ( Ephes. IV, 20, 21 ). Nolite ergo cffici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino; sicut filii lucis ambulate » (1 d. V, 7,8): ut et nos, qui vobis verbum Domini pradicamus, possimus vobiscum et de vobis in illa perpetua luce gaudere.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
