Latin
199.2.1 to 199.2.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 199.2.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Christus Judæos et Gentes in se mox copulat. Nnper celebravimus diem quo ex Judæis Dominus natus est: hodie celebramus, quo a Gentihus adoratus est. Quoniam salus ex Judæis (Joan. IV, 22): sed hæc salus usque ad fines terræ (lsai. XLIX, 6). Nam ct illo die pastores adoraverunt, hodie Magi. Illis Angeli, istis autem stella nuntiavit. Utrique de coelo didicerunt, cum regem coeli in terra viderunt, ut esset gtoria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. II, 14). Ipse eat enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Jam hinc infans natusatque annuntiatus ostenditur lapis illc angularis, jam in ipso primordio nativitatis apparuit. Duos cx diverso parietcs in se copulare jam coepit, pastores a Judxa, Magos ab Oriente perducens: ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem; pacem Itis qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 14-20). Ideoque illi ipso die de proximo accedentes, de longinquo isti hodie venientes, duos dies celebrandos posteris signaverunt, uiam tamen lucem mundi utrique viderunt. Magorum fides ct contra infidelitas Judæorum. Sed hodie de istis loquendum cst, quos de remotis terris iides duxit ad Christum. Venerunt cnim, et quæsierunt eum, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judœo. rum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II, 2). Nuntiant et interrogant, credunt et quærunt; tanquam significantes eos qui aiubulant per fidem, et desiderant speciem. Nonne alii reges Judæorum jam toties in Judæa nati erant? Quid est, quod iste ab alienigenis in coelo agnoscitur, in terra quxrilur; in alto fulget, in humili latet? In Oriente Magi vident stellam, et ill Judæa natum intelligunt regem. Quis est iste rex tam parvus, tam magnus; nondum iu terris loquens, jam in cœlis edicta proponens?