# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 199.2.48-60

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 199.2.48 to 199.2.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/199.2.48

Quod.verum non esset, nec si homines sub decroto ejusmodi nascerentur: quia non sicut Dei Filius propria voluntate, sed natura inortalis conditione nascuntur. Nunc autcm tantum abhorret a vero, sub stellato fato natum esse Christum, ut nullum bominum ita nasci credat quisquis recte credit in Christum. Sed de genituris hominum vani homines loquantur quod insipicnter opinantur, negent voluntatem qua peccant, confingant necessitatem qua peccata defendant; perditos mores, per quos in terra ab hominibus detestantur, in coelo etiam figere conentur, et a sideribus manare mentiantur: videat tamen unusquisque corum quemadmodum non vitam, sed familiam suam qualicumque potestate regendam putet; quandoquidem ista sentiendo servos suos in domo peccantes verberare non sinitur, nisi prius deos suos in coelo radiantes blasphemare cogatur. Christum tamen isti nee secundum suas vanissimas conjecturas, et non sane fatidicos, sed plane falsidicos libros, possunt idco putare sub stellarun. decreto esse natum, quia eo nato stellam Magi in Oriente viderunt. Hinc enim potius Christus non sub dominatu ejus, sed Dominus ejus apparuit: quia illa non in coelo sidereas vias tenuit, sed homiuibus quærentibus Christum viam usque ad locum, in quo natus fuerat, demonstraviL. Unde non ipsa Christum fecit mirabiliter vivere, sed ipsam fecit Christus mirabiliter apparere: nec ipsa Christi mirabilia deerevit, sed ipsam Christus inter sua mirabilia demonstravit. Ipse enim natus ex matre, de cœlo tere novum sidus ostendit, qui natus ex Patre coelum terramqne formavit. Eo nascente lux nova est in stella revelata, quo moriente Jux antiqua est in sole velata. Eo nascente superi novo honore claruerunt, quo moriente inferi novo timore tremuerunt, quo resurgente discipuli uovo amore exarserunt, quo ascendente cœli novo obsequio patuerunt. Celebremus ergo dcvoia solemnitalc et hunc diem, quo cognitum Christum Magi ex Gentibus adoraverunt (Matth.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
