# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-10

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, De eadem lectione Evangelii Joannis, cap. xx, f. 1-18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-10

Discipuli credunt ablatum corpus Domini. Audistis quia intravit in monumentum discipulus cjus, et vidit linteamina posita, et credidit: nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis, resurgere. Sic audistis, sic lectum est: Vidit, et credidit; nondum enim noverat Scripturas. Ergo debuit dici: Vidit, et non credidit; nondum enim noverat Scripturas. ' Quid ergo est, Vidit linteamina, et credidit? Quid credidit? Quod dixerat mulier, Tulerunt Dominum de monumento. Si enim audistis, imo quia audistis, hoc dixerat illa mulier: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio tibi posuerunt eum. Hoc audito cucurrerunt: et intravit in monumentum, vidit lintcamina, et credidit quod dixerat mulier, ablatum esse Christum de monumento. Quare credidit ablatum esse et furatum Christum de monumento? quare? Nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eunt a mortuis resurgere. Intraverat, non invenerat. Resurrexisse eum credere debuit, non furatum esse.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
