Latin
Classis Ii. De Tempore, De Alleluia
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Mariæ et Marthæ diversa officia. Istam partem suavissimam sibi Maria elegerat, quæ vacabat, discebat, laudabat: Martha vero soror ejus, circa plurima fuerat occupata. Equidem agebat reni necessariam, sed non permansuram: agebat rem viæ, nondum patriæ: agebat rem peregrinationis, nondum possessionis. Suscepcrat cnim Dominum, et cos qui cum illo erant. Et Dominus carnem habebat: et sicut pro nobis dignatus est carnem suscipere, ita dignatus est esurire et sitire. Et ex co quod dignatus est esurire et sitire, dignatus est pasci ab eis quos ipsc ditavit: dignatus est suscipi, non inopia, sed gratia. Agebat ergo Martha quod pertinebat ad necessitatem esui ientium et sitientium: parabat conversatione sollicita, quod manducaretur et biberetur a sanctis et ab ipso Sancto sanctorum in domo ejus (Luc. x, 38-42). Magnum opus, sed transitoriuin. Numquid esurire et sitire semper erit? Quando inhaerebimus purissima; illi et perfectissimae bonitati, non erit quare servire necessitati. Beati erimus, nullo indigentes; multum habentes, nihil quærentes. Et quid est quod habebimus, ut nihil quæramus? Dixi: quod creditis, postea videbitis2. Quod ergo diximus, multum habentes et nihil quærentes, id est, nullo indigentes; quid est illsum quod habebimus? Servientibus Sibi Deus, colettibus eum, credentibus in eum, sperantibus in eum, amantibus eum quid dabit?