# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-12

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, De versu Psalmi cxv, ii, Omnis homo mendax. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-12

Homo de suo mendax, ad Deum confugiat, ut sit verax. Dixit quidam in ecstasi sua, sicut legistis, sicut audistis: Omnis homo mendax. Inde fuit qui non credebat, nisi tetigisset corpus Domini. Mundacium ei videbatur, quod condiscipuli cjus verum loquebantur: et parum illi erat veritatem audire, volebat et tangere. Exhibuit autcm illi hoc Dominus in his quæ sequuntur in Evangelio postea recitanda (Joan. xx, 25 27). Quicumque autcm audit, Omnis homo mendax, non se debet figere in mendacio, et nolle inde surgere, tanquam ratiocinari apud se rationem inaniter, tanquam homo mendax, et dicere sibi: Quando non ero horno? Si autem quamdiu hic sum homo, cro mendax; melius ego mendax ero, qnam mentiatur Scriptura quæ dicit Omnis homo mendax. Si enim ego verax, Scriptura mendax crit. Sed quia Scriptura mendax esse non potest, ego mendax ero. Hæc ibi garriens requiescere sibi securus videtur, tanquam in portu mendacii, ubi faciat naufragium. Bene tibi requiescere, quasi in isto portu, cupiebas: audi scopulum, in quem incurras: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Paal. v, 7). Et ista Scriptura Dei est, quæ dicit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ergo omnes perditurus est, quia Omnis homo mendax. Sed quid nobis dictum est? quid admoniti sumus? Quia de nostro mendaccs sumus. Si autem veraces esse volumus, ad Dominum confugiamus. De illius veraces sumus, de nostro mendaces.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
