# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-13

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Contra Donatistas. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-13

Spiritus sancti adventus die Pentecostes. Unitas Ecclesiæ catholicæ dono linguarum significata. Certe cnim solemnitatem modo cclebramus adventus Spiritus sancti: nam die Pentecostes, qui dios jam coepit, erant uno in loco centum viginti animæ, in quibus Apostoli et mater Domini et alii utriusque sexus orantes et exspectantes promissum Cbristi, hoc est adventum Spiritus sancti. Non erat inanis spes exspectantis, quia non erat fallax pollicitatio promittentis: quod exspectabatur, advenit et vasa munda, a quibus susciperctur, invenit. Visæ sunt illis linguæ divisæ velut ignis, qui et insedit super unumqucmque eorum; et cæperunt loqui linguis sicut Spiritus dabat eia pronuntiare. Unusquisque homo linguis omnibus loquebatur, quia futura Ecclesia in omnibus linguis prænuntiabatur. Unus homo signum erat unitatis: omnes linguæ in uno homine, omnes gentes in unilate. Qui pleni crant, loquebantur: et qui inanes erant, mirabantur; et quod est reprehensibilius, mirabantur et calumniabantur. Dicebant enim: Hi ebrii sunt et musto pleni. Qnam stulta et calumniosa reprehensio! Homo ebrius non alienam linguam discit, sed suam perdit. Verumtamen per fgnorantes et calumniantes vcrilas loquebatur. Jam quippe illi pleni erant vino novo, quia facti erant utres novi (Matth. IX, 17). Sed utres novos utres veteres mirabantur, et calumniando nec innovabantur, nec implebantur. Sed repressa tandem calumnia, mox ubi sermocinantibus rationemque reddentibus et Christi gratia praedicantibus aures Apostolis prebuerunt, audiendo compuncti sunt, compunctione mutati sunt, mutati crediderunt; credentes, hoc quod in aliis mirabantur. accipere meruerunt (Act. n).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
