Latin
Classis Ii. De Tempore, in die Pentecostes, I (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-14
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Donum linguarum. Jam quid respondit, audistis, magnum miraculum. Omnes qui aderant, unam linguam didicerant. Venit Spiritas sanctus; impleti sunt, coeperunt loqui linguis variis omnium gentium, quas non noverant, nec didicerant: sed docebat ille qui venerat; intravit, impleti sunt, fudit. E1 tunc hoc orat signum, quicumque accipiebat Spiritum sanctum, subito impletus Spiritu linguis omnium loquebatur (Act. x, 46); non illi solum centum viginti. Docent nos Literae ipsae, postea crediderunf homines, baptizati sunt, acceperunt Spiritum sanctum, linguis omnium gentium locuti sunt. Expaverunt qui aderant, alii admirantes, alii irridentes: ita ut dicerent, Isti ebrii sunt, musto pleni sunt (Id. II. 1-13). Ridebant, et aliquid vcrum dicebant. Impleti enim erant utres novo vino. Audistis cum Evangelium legeretur, Nemo mittit vinum nonum in utres veteres (Matth. IX. 17): spiritualia non capit carnali. . Carnalitas vetustas ost, gratia novitas est. Quantocumque homo in melius fuerit innovatus, tanto amplius capit, quod verum sapit. Bulliebat mustum, et musto bulliente linguæ gentium profluebant.